

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 6: Versus 41
Et acceptis.Non nova cibaria creat quia incarnatus, non alia quam quae scripta erant praedicat: sed legem et prophetas mysteriis gravida esse demonstrat.Fregit.Et ante turbas ponenda distribuit discipulis suis, quia sacramenta sanctis doctoribus, qui haec toto orbe praedicent, patefecit.